Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.1.3 | Cic. Fam. 7.1.5 (English) | >>Cic. Fam. 7.2.1 |
7.1.4
his ego tamen diebus ludis scaenicis , ne forte videar tibi non modo beatus sed liber omnino fuisse , dirupi me paene
in iudicio Galli Canini , familiaris tui . quod si tam facilem
populum haberem quam Aesopus habuit , libenter me hercule artem desinerem tecumque et cum similibus nostri
viverem . nam me cum antea taedebat , cum et aetas et ambitio me hortabatur , et licebat denique , quem nolebam ,
non defendere , tum vero hoc tempore vita nulla est . neque enim fructum ullum laboris exspecto et cogor non numquam homines non optime de me meritos rogatu eorum , qui
bene meriti sunt defendere .
7.1.5
itaque quaero causas omnis aliquando vivendi arbitratu meo teque et istam rationem
oti tui et laudo vehementer et probo , quodque nos minus intervisis , hoc fero animo aequiore , quod , si Romae esses , tamen neque nos lepore tuo neque te , si qui est in me , meo frui liceret propter molestissimas occupationes meas . quibus si me relaxaro (nam , ut plane exsolvam , non postulo ), te ipsum , qui multos annos nihil aliud commentaris ,
docebo profecto quid sit humaniter vivere . tu modo istam imbecillitatem valetudinis tuae sustenta et tuere , ut facis ut nostras villas obire et mecum simul lecticula concursare possis .
haec ad te pluribus verbis scripsi quam soleo , non oti abundantia sed amoris erga te , quod me quadam epistula
subinvitaras , si memoria tenes , ut ad te aliquid eius modi scriberem , quo minus te praetermisisse ludos paeniteret . quod si adsecutus sum , gaudeo ; sin minus , hoc me tamen
consolor , quod posthac ad ludos venies nosque vises neque in epistulis relinques meis spem aliquam delectationis tuae .
7.1.6
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.1.3 | Cic. Fam. 7.1.5 (English) | >>Cic. Fam. 7.2.1 |